BENEDICTUS Carpzovius

BENEDICTUS Carpzovius
I.
BENEDICTUS Carpzovius
ex Marchia Brandeburgica, fil. Simonis Consulis, Iurisconsultus eximius, Wittenbergae in Iurecoss. Collegium cooptatus A. C. 1592. ibi Institutiones primo, A. C. 1599. dein Digestum Infortiatum et novum, A. C. 1601. docere coepit. Post quae Dresdam evocatus a Sophia Christiani I. Elect. vidua, Cancellarium eius, mde Christiani II. Electoris Consiliarium in Causis appellationum egit, huius tamen indulgentiâ Wittenbergam, liberioris quietis ergo, remigrandi veniâ impetratâ. Obiit A. C. 1624. aetat. 59. Pater inter alios Cunradi, in Acad. Wittenbergensi Profess. Consistoriiene Sacri et Provincialis Dicasterii Assessoris, et Benedicti, ac Ioh. Benedicti, de quibus mfra. Vide Paul. Freherum Theatro-Viror. Claror.
II.
BENEDICTUS Carpzovius
fil. prioris, ICtus ibidem magni nominis, Scabinatus Lipsiensis Assessor primum, exin Dicasterii supremi Provincialis, postea Consiliarius et Electoris in Iudicio Appellarionunm, quod Dresdae est, Assessor, per 24. annos; Consiliarius Electoralis Aulicus dein electus, ad Ordinariatûs Lipsiensis muns, una cum Professione Decretalium, Lipsiam rediit. Consiliarius post ista secretus Ich. Georgii I. et Iohannis Georgii II Electorum crearus, iterum Diesdae aliquandiu subsistit, donec cum gratia Principis, ingravescente aetate, Lipsiam reversus est, A. C. 1661. a quo tempore, Albis ut vocant Studiosorum, haec verba, Extra Lipsiam vivere est miserrime vivere, inscribere solitus est. Inde pietatis studiis addictior, Sacrum Codicem, cum Commentariis, diligentissime evolvit, ter et quinquagies Bibliorum lectione a capite ad calcem defunctus, in quae et proprias meditationes scriptô consignavit. Obiit 3. Kal. Sept. A. C. 1666. aetat. 72. Scripsit Practicam rerum Criminalium, Iurisprudentiam Forensem Romano-Saxonicam ad Constitutiones Electoris Augusti, Comm. ad L. Regiam Germanorum, Responsa Iuris Electoralia, opus Definittonum Ecclesiast, et Consistorialium, Decisiones Saxonicas, Processum Iuris Saxon. etc. Freherus, ubi supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • BENEDICTUS Carpzovius (Joh.) — Joh. BENEDICTUS Carpzovius Prioris frater, Theologus celebris, Archidiaconus prius Lipsiensis in aede Thomana, inde Professioni Theologicae admotus: Scripsit Disputationes super cxamen Concilii Tridentini D. Mart. Chemnitii, Extract. Locorum et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CARPZOVIUS Benedictus — pater et filius: nec non Iohannes Benedictus, vide supra Benedictus …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”